- CYLON
- CYLONOlympionices Athemensis; δἰαυλον vicit, Olymp. 35. Instmctu Megatridis uxoris suae, sororis Theagenis inhiavit Tyrannidi: consultô tamen prius oraculô responsum accepit. vocô potiturum esse, si urbem magnô Iovis festô adoriretur. Quod ille interpretatus de illo, quod Olympiae celebrabatur, acceptis a Theagene copiis rem aggressus, dum arcem oppugnat, capitur, sed vinculis iterum elahitur. Tandem ad Minervae aram supplex confugit, ubi a Megaele Alemaeonide, et colelgis Archontibus interfectus est. Vide Schol. Equit. Aristoph. Complices eius, ad Eumenidum aram, profugi, similiter ibi neci duti sunt. Quod pro sacrilegio sacerrimo habitum, ipsique facinoris auctores, cum posteris exiliô mulctati sunt aeternô. Thucyd. l. 1. Plut. in Solone , Herodot. l. 5. c. 66. et 71. Suidas in Κύλ. etc. unde Κυλώνιον ἄγος, Cylonium piaculum, de quo accurate Ioh. Marshamus, Canone Chron. Sec. SVIII. Vide quoque infra Megacles: uti de Cylomana factione, quâ Pythagoraeorum nomen in Italia seu maiore Graecia exstinctum est, Salmas. ad Solin. p. 845.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.